Psalms: Psalms Chapter 145
The archive, offline Own the Wisdom of the Ages Every text in the library on a single USB drive. Read offline, cite freely, keep forever. No subscription required.
Buy USB Drive Now $127.00
Psalms: Psalms Chapter 145
Vulgate (Latin): Psalms Chapter 145
1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2 [Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum;
facit judicium injuriam patientibus;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos;
Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]
Comments and social are coming soon
Reader conversations and shared activity will appear here.
680 of 1407 Chapter 0% Book 48% ~1 min left
